[44] EPISTOLA XLIV.

Viro optimo

D.NICOLAO BUSCODUCENSI,

amico suo suavissimo.

Bremam.

S. D.

Cum hic juvenis peteret commendationem ad te a nobis, magnopere mihi gratulatus sum, nuncium mihi certum ad te oblatum esse. Amo enim ingenium tuum ex animo, atque utinam suavitate tua frui possem. Nunquam a te divelli me sinerem. Tu, quoniam habes ocium velim aliquando ad nos iterum expatiere. Nam hic quidem sumptus nullos facere te patiar. Et fortasse apud nos, quod ageres, invenire posses, qua de re optarim me tecum hic, cum adesses, disputasse. De Frisio nihil est quod solliciti sitis. Ingenio est tali, ut bene sperandum nobis esse statuam. Et ego nihil dissimulo, me bonis ingeniis indulgentiorem esse. Sed tamen ita regetur ut in officio sperem futurum esse. Hunc juvenem Antonium commendavi Senatui. Probabis ejus orationem. Quare te etiam atque etiam oro, ut ejus causam D. Iacobo commendes, ut ipse quoque pro eo apud senatum & amicos intercedat. Bene vale, & rescribe. Amabo te etiam atque etiam, suscipias causam hujus Antonii, & nos ama. Iterum vale. Die Augustini.

PHILIPPUS MELANTHON.